Trouvé 79 Résultats pour: Numerus

  • Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus. (Liber Ecclesiastes 1, 15)

  • Infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum, et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo ; sed et hoc vanitas et afflictio spiritus. (Liber Ecclesiastes 4, 16)

  • Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus. (Canticum Canticorum 6, 7)

  • Numerus dierum hominum, ut multum centum anni, quasi gutta aquæ maris deputati sunt: et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi. (Liber Ecclesiasticus 18, 8)

  • Mulieris bonæ beatus vir: numerus enim annorum illius duplex. (Liber Ecclesiasticus 26, 1)

  • Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino. (Liber Ecclesiasticus 32, 8)

  • Bonæ vitæ numerus dierum: bonum autem nomen permanebit in ævum. (Liber Ecclesiasticus 41, 16)

  • Succiderunt saltum ejus, ait Dominus, qui supputari non potest: multiplicati sunt super locustas, et non est eis numerus. (Liber Ieremiae 46, 23)

  • Et erit numerus filiorum Israël quasi arena maris, quæ sine mensura est, et non numerabitur. Et erit in loco ubi dicetur eis: Non populus meus vos: dicetur eis: Filii Dei viventis. (Prophetia Osee 1, 10)

  • Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 21)

  • Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt: et factus est numerus virorum quinque millia. (Actus Apostolorum 4, 4)

  • Ante hos enim dies extitit Theodas, dicens se esse aliquem, cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum: qui occisus est, et omnes qui credebant ei, dissipati sunt, et redacti ad nihilum. (Actus Apostolorum 5, 36)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina