Trouvé 54 Résultats pour: Nostras
Exaudi, Domine, preces nostras et orationes nostras, et educ nos propter te, et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt: (Liber Baruch 2, 14)
In die illa sumetur super vos parabola, et cantabitur canticum cum suavitate, dicentium: Depopulatione vastati sumus ; pars populi mei commutata est: quomodo recedet a me, cum revertatur, qui regiones nostras dividat? (Prophetia Michaeae 2, 4)
Revertetur, et miserebitur nostri ; deponet iniquitates nostras, et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra. (Prophetia Michaeae 7, 19)
Verumtamen verba mea, et legitima mea, quæ mandavi servis meis prophetis, numquid non comprehenderunt patres vestros, et conversi sunt, et dixerunt: Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras, et secundum adinventiones nostras, fecit nobis? (Prophetia Zachariae 1, 6)
ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit: et ægrotationes nostras portavit. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 17)
Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras: quoniam carissimi nobis facti estis. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 8)