Trouvé 605 Résultats pour: Nomen
Et imposuit Simoni nomen Petrus: (Evangelium secundum Marcum 3, 16)
Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus. (Evangelium secundum Marcum 5, 9)
Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat: Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo. (Evangelium secundum Marcum 6, 14)
Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit. (Evangelium secundum Marcum 13, 13)
Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis: Sedete hic donec orem. (Evangelium secundum Marcum 14, 32)
Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth. (Evangelium secundum Lucam 1, 5)
Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem: (Evangelium secundum Lucam 1, 13)
In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth, (Evangelium secundum Lucam 1, 26)
ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David: et nomen virginis Maria. (Evangelium secundum Lucam 1, 27)
Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum: (Evangelium secundum Lucam 1, 31)
quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus, (Evangelium secundum Lucam 1, 49)
Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi. (Evangelium secundum Lucam 1, 63)