Trouvé 478 Résultats pour: Noc
Ægyptus in desolationem erit, et Idumæa in desertum perditionis, pro eo quod inique egerint in filios Juda, et effuderint sanguinem innocentem in terra sua. (Prophetia Ioel 3, 19)
facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem ; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ ; Dominus nomen est ejus: (Prophetia Amos 5, 8)
Si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses? nonne furati essent sufficientia sibi? Si vindemiatores introissent ad te, numquid saltem racemum reliquissent tibi? (Prophetia Abdiae 1, 5)
Et clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: Quæsumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem: quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti. (Prophetia Ionae 1, 14)
Et præparavit Dominus piscem grandem ut deglutiret Jonam: et erat Jonas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus. (Prophetia Ionae 2, 1)
Et dixit Dominus: Tu doles super hederam in qua non laborasti, neque fecisti ut cresceret ; quæ sub una nocte nata est, et sub una nocte periit: (Prophetia Ionae 4, 10)
Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine viæ ejus, et nebulæ pulvis pedum ejus. (Prophetia Nahum 1, 3)
Et accubabunt in medio ejus greges, omnes bestiæ gentium ; et onocrotalus et ericius in liminibus ejus morabuntur: vox cantantis in fenestra, corvus in superliminari, quoniam attenuabo robur ejus. (Prophetia Sophoniae 2, 14)
Vidi per noctem, et ecce vir ascendens super equum rufum, et ipse stabat inter myrteta, quæ erant in profundo, et post eum equi rufi, varii, et albi. (Prophetia Zachariae 1, 8)
Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Ægyptum: (Evangelium secundum Matthaeum 2, 14)
Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 2)
Si autem sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes: (Evangelium secundum Matthaeum 12, 7)