Trouvé 563 Résultats pour: Nobis
Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? (Evangelium secundum Matthaeum 19, 27)
dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 12)
Si dixerimus, e cælo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habebant Joannem sicut prophetam. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 26)
dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non? (Evangelium secundum Matthaeum 22, 17)
Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi? (Evangelium secundum Matthaeum 24, 3)
Fatuæ autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ extinguuntur. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 8)
Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 9)
Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes: Domine, domine, aperi nobis. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 11)
Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 63)
dicentes: Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit? (Evangelium secundum Matthaeum 26, 68)
dicentes: Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 13)
dicens: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei. (Evangelium secundum Marcum 1, 24)
