Mosaico decorativo

Trouvé 13039 Résultats pour: No

  • Cum enim sit inter vos zelus, et contentio: nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? (Epistula I ad Corinthios 3, 3)

  • Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli ; alius autem: Ego Apollo: nonne homines estis? Quid igitur est Apollo? quid vero Paulus? (Epistula I ad Corinthios 3, 4)

  • Et iterum: Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanæ sunt. (Epistula I ad Corinthios 3, 20)

  • Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. (Epistula I ad Corinthios 4, 1)

  • Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die: sed neque meipsum judico. (Epistula I ad Corinthios 4, 3)

  • Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum: qui autem judicat me, Dominus est. (Epistula I ad Corinthios 4, 4)

  • Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo. (Epistula I ad Corinthios 4, 5)

  • Hæc autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos: ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio. (Epistula I ad Corinthios 4, 6)

  • Quis enim te discernit? quid autem habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? (Epistula I ad Corinthios 4, 7)

  • Jam saturati estis, jam divites facti estis: sine nobis regnatis: et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus. (Epistula I ad Corinthios 4, 8)

  • Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos: quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus. (Epistula I ad Corinthios 4, 9)

  • Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo: nos infirmi, vos autem fortes: vos nobiles, nos autem ignobiles. (Epistula I ad Corinthios 4, 10)


"Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia." São Padre Pio de Pietrelcina