Mosaico decorativo

Trouvé 13039 Résultats pour: No

  • Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim: et illa nocte nihil prendiderunt. (Evangelium secundum Ioannem 21, 3)

  • Mane autem facto stetit Jesus in littore: non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est. (Evangelium secundum Ioannem 21, 4)

  • Dixit ergo eis Jesus: Pueri, numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non. (Evangelium secundum Ioannem 21, 5)

  • Dicit eis: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo: et jam non valebant illud trahere præ multitudine piscium. (Evangelium secundum Ioannem 21, 6)

  • Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium. (Evangelium secundum Ioannem 21, 8)

  • Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete. (Evangelium secundum Ioannem 21, 11)

  • Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus: Simon Joannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. (Evangelium secundum Ioannem 21, 15)

  • Dicit ei iterum: Simon Joannis, diligis me? Ait illi: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. (Evangelium secundum Ioannem 21, 16)

  • Dicit ei tertio: Simon Joannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? et dixit ei: Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas. (Evangelium secundum Ioannem 21, 17)

  • Amen, amen dico tibi: cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. (Evangelium secundum Ioannem 21, 18)

  • Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus: Non moritur, sed: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? (Evangelium secundum Ioannem 21, 23)

  • quibus et præbuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei. (Actus Apostolorum 1, 3)


"Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!" São Padre Pio de Pietrelcina