Trouvé 13039 Résultats pour: No
Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis. (Liber Exodus 20, 23)
Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi. (Liber Exodus 20, 24)
Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur. (Liber Exodus 20, 25)
Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua. (Liber Exodus 20, 26)
Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum et uxorem ac liberos ; non egrediar liber : (Liber Exodus 21, 5)
Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt. (Liber Exodus 21, 7)
Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam : populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam. (Liber Exodus 21, 8)
Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit. (Liber Exodus 21, 10)
Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia. (Liber Exodus 21, 11)
Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat. (Liber Exodus 21, 13)
Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur. (Liber Exodus 21, 16)
Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo : (Liber Exodus 21, 18)