Trouvé 13039 Résultats pour: No
Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron : Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in cælum coram Pharaone. (Liber Exodus 9, 8)
Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in cælum : factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et jumentis : (Liber Exodus 9, 10)
Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen. (Liber Exodus 9, 12)
Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum : ut scias quod non sit similis mei in omni terra. (Liber Exodus 9, 14)
Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra. (Liber Exodus 9, 16)
Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum ? (Liber Exodus 9, 17)
En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Ægypto a die qua fundata est, usque in præsens tempus. (Liber Exodus 9, 18)
Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israël, grando non cecidit. (Liber Exodus 9, 26)
Ait Moyses : Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra : (Liber Exodus 9, 29)
novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum. (Liber Exodus 9, 30)
triticum autem et far non sunt læsa, quia serotina erant. (Liber Exodus 9, 32)
Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Usquequo non vis subjici mihi ? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. (Liber Exodus 10, 3)