Trouvé 13039 Résultats pour: No
Qui respondit : Quis te constituit principem et judicem super nos ? num occidere me tu vis, sicut heri occidisti Ægyptium ? Timuit Moyses, et ait : Quomodo palam factum est verbum istud ? (Liber Exodus 2, 14)
Responderunt : Vir ægyptius liberavit nos de manu pastorum : insuper et hausit aquam nobiscum, potumque dedit ovibus. (Liber Exodus 2, 19)
Et respexit Dominus filios Israël et cognovit eos. (Liber Exodus 2, 25)
Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi : et videbat quod rubus arderet, et non combureretur. (Liber Exodus 3, 2)
Dixit ergo Moyses : Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus. (Liber Exodus 3, 3)
Et ait : Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam : non enim audebat aspicere contra Deum. (Liber Exodus 3, 6)
Ait Moyses ad Deum : Ecce ego vadam ad filios Israël, et dicam eis : Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi : Quod est nomen ejus ? quid dicam eis ? (Liber Exodus 3, 13)
Dixitque iterum Deus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, misit me ad vos : hoc nomen mihi est in æternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem. (Liber Exodus 3, 15)
Et audient vocem tuam : ingredierisque tu, et seniores Israël, ad regem Ægypti, et dices ad eum : Dominus Deus Hebræorum vocavit nos : ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro. (Liber Exodus 3, 18)
Sed ego scio quod non dimittet vos rex Ægypti ut eatis nisi per manum validam. (Liber Exodus 3, 19)
Daboque gratiam populo huic coram Ægyptiis : et cum egrediemini, non exibitis vacui : (Liber Exodus 3, 21)
Respondens Moyses ait : Non credent mihi, neque audient vocem meam, sed dicent : Non apparuit tibi Dominus. (Liber Exodus 4, 1)