Trouvé 13039 Résultats pour: No
nec erit in domo tua modius major, et minor. (Liber Deuteronomii 25, 14)
quomodo occurrerit tibi, et extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus: et non timuerit Deum. (Liber Deuteronomii 25, 18)
Cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem, et subjecerit cunctas per circuitum nationes in terra, quam tibi pollicitus est: delebis nomen ejus sub cælo. Cave ne obliviscaris. (Liber Deuteronomii 25, 19)
tolles de cunctis frugibus tuis primitias, et pones in cartallo, pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi invocetur nomen ejus: (Liber Deuteronomii 26, 2)
accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum: Profiteor hodie coram Domino Deo tuo, quod ingressus sum in terram, pro qua juravit patribus nostris, ut daret eam nobis. (Liber Deuteronomii 26, 3)
Afflixeruntque nos Ægyptii, et persecuti sunt, imponentes onera gravissima: (Liber Deuteronomii 26, 6)
et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum: qui exaudivit nos, et respexit humilitatem nostram, et laborem, atque angustiam: (Liber Deuteronomii 26, 7)
et eduxit nos de Ægypto in manu forti, et brachio extento, in ingenti pavore, in signis atque portentis: (Liber Deuteronomii 26, 8)
et introduxit ad locum istum, et tradidit nobis terram lacte et melle manantem. (Liber Deuteronomii 26, 9)
Et idcirco nunc offero primitias frugum terræ, quam Dominus dedit mihi. Et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui, et adorato Domino Deo tuo. (Liber Deuteronomii 26, 10)
Quando compleveris decimam cunctarum frugum tuarum, anno decimarum tertio, dabis Levitæ, et advenæ, et pupillo et viduæ, ut comedant intra portas tuas, et saturentur: (Liber Deuteronomii 26, 12)
loquerisque in conspectu Domini Dei tui: Abstuli quod sanctificatum est de domo mea, et dedi illud Levitæ et advenæ, et pupillo ac viduæ, sicut jussisti mihi: non præterivi mandata tua, nec sum oblitus imperii tui. (Liber Deuteronomii 26, 13)