Mosaico decorativo

Trouvé 13039 Résultats pour: No

  • onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo: upupam quoque et vespertilionem. (Liber Deuteronomii 14, 18)

  • Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur. (Liber Deuteronomii 14, 19)

  • Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei: quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques hædum in lacte matris suæ. (Liber Deuteronomii 14, 21)

  • Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos, (Liber Deuteronomii 14, 22)

  • et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis: ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore. (Liber Deuteronomii 14, 23)

  • et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua: et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua: (Liber Deuteronomii 14, 26)

  • et Levites qui intra portas tuas est, cave ne derelinquas eum, quia non habet aliam partem in possessione tua. (Liber Deuteronomii 14, 27)

  • Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quæ nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas. (Liber Deuteronomii 14, 28)

  • Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris. (Liber Deuteronomii 14, 29)

  • Septimo anno facies remissionem, (Liber Deuteronomii 15, 1)

  • quæ hoc ordine celebrabitur. Cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo, repetere non poterit, quia annus remissionis est Domini. (Liber Deuteronomii 15, 2)

  • A peregrino et advena exiges: civem et propinquum repetendi non habebis potestatem. (Liber Deuteronomii 15, 3)


"Na igreja se fala somente com Deus." São Padre Pio de Pietrelcina