Mosaico decorativo

Trouvé 13039 Résultats pour: No

  • Peccatum autem vestrum quod feceratis, id est, vitulum, arripiens, igne combussi, et in frusta comminuens, omninoque in pulverem redigens, projeci in torrentem, qui de monte descendit. (Liber Deuteronomii 9, 21)

  • et quando misit vos de Cadesbarne, dicens: Ascendite, et possidete terram, quam dedi vobis, et contempsistis imperium Domini Dei vestri, et non credidistis ei, neque vocem ejus audire voluistis: (Liber Deuteronomii 9, 23)

  • sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos cœpi. (Liber Deuteronomii 9, 24)

  • Et jacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus, quibus eum suppliciter deprecabar, ne deleret vos ut fuerat comminatus: (Liber Deuteronomii 9, 25)

  • ne forte dicant habitatores terræ, de qua eduxisti nos: Non poterat Dominus introducere eos in terram, quam pollicitus est eis, et oderat illos: idcirco eduxit, ut interficeret eos in solitudine: (Liber Deuteronomii 9, 28)

  • Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam fœderis Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in præsentem diem. (Liber Deuteronomii 10, 8)

  • Quam ob rem non habuit Levi partem, neque possessionem cum fratribus suis: quia ipse Dominus possessio ejus est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus. (Liber Deuteronomii 10, 9)

  • Ego autem steti in monte, sicut prius, quadraginta diebus ac noctibus: exaudivitque me Dominus etiam hac vice, et te perdere noluit. (Liber Deuteronomii 10, 10)

  • Et nunc Israël, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua: (Liber Deuteronomii 10, 12)

  • quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus, et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera. (Liber Deuteronomii 10, 17)

  • Et vos ergo amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenæ in terra Ægypti. (Liber Deuteronomii 10, 19)

  • Dominum Deum tuum timebis, et ei soli servies: ipsi adhærebis, jurabisque in nomine illius. (Liber Deuteronomii 10, 20)


"A sua casa deve ser uma escada para o Céu". São Padre Pio de Pietrelcina