Trouvé 13039 Résultats pour: No
Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subjecta, date eis Galaad in possessionem. (Liber Numeri 32, 29)
Sin autem noluerint transire armati vobiscum in terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca. (Liber Numeri 32, 30)
ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan, et possessionem jam suscepisse nos confitemur trans Jordanem. (Liber Numeri 32, 32)
et Nabo, et Baalmeon versis nominibus, Sabama quoque: imponentes vocabula urbibus, quas exstruxerunt. (Liber Numeri 32, 38)
Nobe quoque perrexit, et apprehendit Chanath cum viculis suis: vocavitque eam ex nomine suo Nobe. (Liber Numeri 32, 42)
Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor jubente Domino: et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israël ex Ægypto, mense quinto, prima die mensis, (Liber Numeri 33, 38)
cum esset annorum centum viginti trium. (Liber Numeri 33, 39)
Unde egressi, venerunt in Phunon. (Liber Numeri 33, 42)
Profectique de Phunon, castrametati sunt in Oboth. (Liber Numeri 33, 43)
Sin autem nolueritis interficere habitatores terræ: qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lanceæ in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestræ: (Liber Numeri 33, 55)
Pars meridiana incipiet a solitudine Sin, quæ est juxta Edom: et habebit terminos contra orientem mare salsissimum. (Liber Numeri 34, 3)
Qui circuibunt australem plagam per ascensum Scorpionis, ita ut transeant in Senna, et perveniant a meridie usque ad Cadesbarne, unde egredientur confinia ad villam nomine Adar, et tendent usque ad Asemona. (Liber Numeri 34, 4)