Trouvé 13039 Résultats pour: No
Quod si et fratres non fuerint, dabitis hæreditatem fratribus patris ejus. (Liber Numeri 27, 10)
Hæc sunt sacrificia quæ offerre debetis: agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum: (Liber Numeri 28, 3)
Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini. (Liber Numeri 28, 7)
Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino. (Liber Numeri 28, 8)
Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio, et liba: (Liber Numeri 28, 9)
In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos, (Liber Numeri 28, 11)
et decimam decimæ similæ ex oleo in sacrificio per agnos singulos: holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino. (Liber Numeri 28, 13)
Libamenta autem vini, quæ per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt: media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt. (Liber Numeri 28, 14)
Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis. (Liber Numeri 28, 15)
Quarum dies prima venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea. (Liber Numeri 28, 18)
Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: (Liber Numeri 28, 19)
et decimam decimæ per agnos singulos, id est, per septem agnos. (Liber Numeri 28, 21)