Trouvé 13039 Résultats pour: No
Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina. (Liber Numeri 13, 4)
Hæc sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam terram: vocavitque Osee filium Nun, Josue. (Liber Numeri 13, 17)
humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus terræ. Erat autem tempus quando jam præcoquæ uvæ vesci possunt. (Liber Numeri 13, 21)
et narraverunt, dicentes: Venimus in terram, ad quam misisti nos, quæ revera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest: (Liber Numeri 13, 28)
Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant: Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est. (Liber Numeri 13, 32)
Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa, (Liber Numeri 14, 1)
Utinam mortui essemus in Ægypto: et in hac vasta solitudine utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi. Nonne melius est reverti in Ægyptum? (Liber Numeri 14, 3)
Dixeruntque alter ad alterum: Constituamus nobis ducem, et revertamur in Ægyptum. (Liber Numeri 14, 4)
Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manantem. (Liber Numeri 14, 8)
Nolite rebelles esse contra Dominum: neque timeatis populum terræ hujus, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne præsidium: Dominus nobiscum est, nolite metuere. (Liber Numeri 14, 9)
Et dixit Dominus ad Moysen: Usquequo detrahet mihi populus iste? quousque non credent mihi, in omnibus signis quæ feci coram eis? (Liber Numeri 14, 11)
et habitatores terræ hujus, qui audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis, et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis præcedas eos per diem, et in columna ignis per noctem: (Liber Numeri 14, 14)