Mosaico decorativo

Trouvé 13039 Résultats pour: No

  • Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione, salutem. (Epistula Iacobi 1, 1)

  • Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei. (Epistula Iacobi 1, 5)

  • non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino. (Epistula Iacobi 1, 7)

  • Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi. (Epistula Iacobi 1, 16)

  • Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. (Epistula Iacobi 1, 17)

  • Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus. (Epistula Iacobi 1, 18)

  • Ira enim viri justitiam Dei non operatur. (Epistula Iacobi 1, 20)

  • Estote autem factores verbi, et non auditores tantum: fallentes vosmetipsos. (Epistula Iacobi 1, 22)

  • Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo: (Epistula Iacobi 1, 23)

  • Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis: hic beatus in facto suo erit. (Epistula Iacobi 1, 25)

  • Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio. (Epistula Iacobi 1, 26)

  • Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ. (Epistula Iacobi 2, 1)


"Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos". São Padre Pio de Pietrelcina