Trouvé 13039 Résultats pour: No
Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit. (Epistula ad Hebraeos 11, 27)
Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace. (Epistula ad Hebraeos 11, 31)
acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem. (Epistula ad Hebraeos 11, 35)
quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terræ. (Epistula ad Hebraeos 11, 38)
Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem, (Epistula ad Hebraeos 11, 39)
Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur. (Epistula ad Hebraeos 11, 40)
Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen: (Epistula ad Hebraeos 12, 1)
Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes: (Epistula ad Hebraeos 12, 4)
et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini: neque fatigeris dum ab eo argueris. (Epistula ad Hebraeos 12, 5)
In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus: quis enim filius, quem non corripit pater? (Epistula ad Hebraeos 12, 7)
quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes: ergo adulteri, et non filii estis. (Epistula ad Hebraeos 12, 8)
Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus? (Epistula ad Hebraeos 12, 9)