Trouvé 13039 Résultats pour: No
Quare? quia non diligo vos? Deus scit. (Epistula II ad Corinthios 11, 11)
Quod autem facio, et faciam: ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos. (Epistula II ad Corinthios 11, 12)
Et non mirum: ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis. (Epistula II ad Corinthios 11, 14)
Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ: quorum finis erit secundum opera ipsorum. (Epistula II ad Corinthios 11, 15)
quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriæ. (Epistula II ad Corinthios 11, 17)
Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego: (Epistula II ad Corinthios 11, 21)
Ter virgis cæsus sum, semel lapidatus sum: ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui, (Epistula II ad Corinthios 11, 25)
Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? (Epistula II ad Corinthios 11, 29)
Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in sæcula, scit quod non mentior. (Epistula II ad Corinthios 11, 31)
Damasci præpositus gentis Aretæ regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet: (Epistula II ad Corinthios 11, 32)
Si gloriari oportet (non expedit quidem), veniam autem ad visiones et revelationes Domini. (Epistula II ad Corinthios 12, 1)
Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium cælum. (Epistula II ad Corinthios 12, 2)