Trouvé 256 Résultats pour: Nisi
Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit: (Evangelium secundum Marcum 6, 5)
Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona æs, (Evangelium secundum Marcum 6, 8)
Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum: (Evangelium secundum Marcum 7, 3)
et a foro nisi baptizentur, non comedunt: et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum: (Evangelium secundum Marcum 7, 4)
Et obliti sunt panes sumere: et nisi unum panem non habebant secum in navi. (Evangelium secundum Marcum 8, 14)
Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum. (Evangelium secundum Marcum 9, 7)
Et descendentibus illis de monte, præcepit illis ne cuiquam quæ vidissent, narrarent: nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. (Evangelium secundum Marcum 9, 8)
Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio. (Evangelium secundum Marcum 9, 28)
Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? nemo bonus, nisi unus Deus. (Evangelium secundum Marcum 10, 18)
Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro: sed propter electos, quos elegit, breviavit dies. (Evangelium secundum Marcum 13, 20)
De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater. (Evangelium secundum Marcum 13, 32)
Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. (Evangelium secundum Lucam 2, 26)