Trouvé 25 Résultats pour: Nescio
Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: num custos fratris mei sum ego? (Liber Genesis 4, 9)
At ille respondit : Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël ? nescio Dominum, et Israël non dimittam. (Liber Exodus 5, 2)
Qui dixit patri suo et matri suæ: Nescio vos: et fratribus suis: Ignoro vos: et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt. (Liber Deuteronomii 33, 9)
cumque porta clauderetur in tenebris, et illi pariter exierunt ; nescio quo abierunt: persequimini cito, et comprehendetis eos. (Liber Iosue 2, 5)
Tollam ergo panes meos, et aquas meas, et carnes pecorum quæ occidi tonsoribus meis, et dabo viris quos nescio unde sint? (Liber I Samuelis 25, 11)
Et ait rex: Estne pax puero Absalom? Dixitque Achimaas: Vidi tumultum magnum cum mitteret Joab servus tuus, o rex, me servum tuum: nescio aliud. (Liber II Samuelis 18, 29)
Dixitque mihi rex : Quare vultus tuus tristis est, cum te ægrotum non videam ? non est hoc frustra, sed malum nescio quod in corde tuo est. Et timui valde, ac nimis : (Liber Nehemiae 2, 2)
Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus. (Liber Iob 32, 22)
dixit ad eos: Nescio qualiter in utero meo apparuistis, neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam, et singulorum membra non ego ipsa compegi: (Liber II Maccabaeorum 7, 22)
Et dabitur liber nescienti litteras, diceturque ei: Lege ; et respondebit: Nescio litteras. (Liber Isaiae 29, 12)
Et dixi: A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum. (Liber Ieremiae 1, 6)
Et audivi unum de sanctis loquentem: et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti: Usquequo visio, et juge sacrificium, et peccatum desolationis quæ facta est: et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur? (Prophetia Danielis 8, 13)