Mosaico decorativo

Trouvé 421 Résultats pour: Morte Aaron

  • Ingressusque Moyses et Aaron, dimissa multitudine, tabernaculum fœderis, corruerunt proni in terram, clamaveruntque ad Dominum, atque dixerunt: Domine Deus, audi clamorem hujus populi, et aperi eis thesaurum tuum fontem aquæ vivæ, ut satiati, cesset murmuratio eorum. Et apparuit gloria Domini super eos. (Liber Numeri 20, 6)

  • Tolle virgam, et congrega populum, tu et Aaron frater tuus, et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, bibet omnis multitudo et jumenta ejus. (Liber Numeri 20, 8)

  • Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israël, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis. (Liber Numeri 20, 12)

  • Pergat, inquit, Aaron ad populos suos: non enim intrabit terram, quam dedi filiis Israël, eo quod incredulus fuerit ori meo, ad aquas contradictionis. (Liber Numeri 20, 24)

  • Tolle Aaron et filium ejus cum eo, et duces eos in montem Hor. (Liber Numeri 20, 25)

  • Cumque nudaveris patrem veste sua, indues ea Eleazarum filium ejus: Aaron colligetur, et morietur ibi. (Liber Numeri 20, 26)

  • Cumque Aaron spoliasset vestibus suis, induit eis Eleazarum filium ejus. (Liber Numeri 20, 28)

  • Omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron, flevit super eo triginta diebus per cunctas familias suas. (Liber Numeri 20, 30)

  • Quis dinumerare possit pulverem Jacob, et nosse numerum stirpis Israël? Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia. (Liber Numeri 23, 10)

  • Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione, (Liber Numeri 25, 7)

  • Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël: quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo. (Liber Numeri 25, 11)

  • Postquam noxiorum sanguis effusus est, dixit Dominus ad Moysen et Eleazarum filium Aaron sacerdotem: (Liber Numeri 26, 1)


"Deus ama quem segue o caminho da virtude." São Padre Pio de Pietrelcina