Trouvé 238 Résultats pour: Mir
Post hoc apparuisse et alium virum ætate et gloria mirabilem, et magni decoris habitudine circa illum. (Liber II Maccabaeorum 15, 13)
Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio: quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii ; (Liber Ecclesiastes 5, 7)
Dulcis est somnus operanti, sive parum sive multum comedat ; saturitas autem divitis non sinit eum dormire. (Liber Ecclesiastes 5, 11)
Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatæ salutis ; (Liber Sapientiae 5, 2)
et acutus inveniar in judicio, et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me: (Liber Sapientiae 8, 11)
Et reddidit justis mercedem laborum suorum, et deduxit illos in via mirabili: et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum per noctem ; (Liber Sapientiae 10, 17)
Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus. (Liber Sapientiae 11, 14)
Quem enim in expositione prava projectum deriserunt, in finem eventus mirati sunt, non similiter justis sitientes. (Liber Sapientiae 11, 15)
Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt, intelligant ab illis quoniam qui hæc fecit fortior est illis: (Liber Sapientiae 13, 4)
Quod enim mirabile erat, in aqua, quæ omnia extinguit, plus ignis valebat: vindex est enim orbis justorum. (Liber Sapientiae 16, 17)
Et dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt, paventes horrende, et cum admiratione nimia perturbati. (Liber Sapientiae 17, 3)
et populus quidem tuus mirabiliter transiret, illi autem novam mortem invenirent. (Liber Sapientiae 19, 5)