Mosaico decorativo

Trouvé 1191 Résultats pour: Mihi

  • Ecce ego Dominus Deus universæ carnis: numquid mihi difficile erit omne verbum? (Liber Ieremiae 32, 27)

  • Quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas hæc, a die qua ædificaverunt eam usque ad diem istam qua auferetur de conspectu meo, (Liber Ieremiae 32, 31)

  • et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum. (Liber Ieremiae 32, 38)

  • Et emundabo illos ab omni iniquitate sua in qua peccaverunt mihi, et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum, in quibus dereliquerunt mihi et spreverunt me. (Liber Ieremiae 33, 8)

  • Et erit mihi in nomen, et in gaudium, et in laudem, et in exsultationem cunctis gentibus terræ, quæ audierint omnia bona quæ ego facturus sum eis: et pavebunt et turbabuntur in universis bonis, et in omni pace quam ego faciam eis. (Liber Ieremiae 33, 9)

  • Prævaluerunt sermones Jonadab filii Rechab quos præcepit filiis suis ut non biberent vinum, et non biberunt usque ad diem hanc, quia obedierunt præcepto patris sui: ego autem locutus sum ad vos, de mane consurgens et loquens, et non obedistis mihi. (Liber Ieremiae 35, 14)

  • Firmaverunt igitur filii Jonadab filii Rechab præceptum patris sui quod præceperat eis: populus autem iste non obedivit mihi. (Liber Ieremiae 35, 16)

  • Idcirco hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego adducam super Juda et super omnes habitatores Jerusalem universam afflictionem quam locutus sum adversum illos, eo quod locutus sum ad illos, et non audierunt ; vocavi illos, et non responderunt mihi. (Liber Ieremiae 35, 17)

  • Et dixit rex Sedecias ad Jeremiam: Sollicitus sum propter Judæos qui transfugerunt ad Chaldæos, ne forte tradar in manus eorum, et illudant mihi. (Liber Ieremiae 38, 19)

  • Quod si nolueris egredi, iste est sermo quem ostendit mihi Dominus: (Liber Ieremiae 38, 21)

  • Dixit autem ad eos Jeremias propheta: Audivi. Ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra: omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis, nec celabo vos quidquam. (Liber Ieremiae 42, 4)

  • Dixisti: Væ misero mihi ! quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo: laboravi in gemitu meo, et requiem non inveni. (Liber Ieremiae 45, 3)


"Vive-se de fé, não de sonhos." São Padre Pio de Pietrelcina