Trouvé 1191 Résultats pour: Mihi
Dixit autem Saul ad Jonathan: Indica mihi quid feceris. Et indicavit ei Jonathas, et ait: Gustans gustavi in summitate virgæ quæ erat in manu mea, paululum mellis, et ecce ego morior. (Liber I Samuelis 14, 43)
Et ait Saul: Hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, quia morte morieris, Jonatha. (Liber I Samuelis 14, 44)
Dixitque Dominus ad Samuelem: Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum ne regnet super Israël? Imple cornu tuum oleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem: providi enim in filiis ejus mihi regem. (Liber I Samuelis 16, 1)
Et ait Saul ad servos suos: Providete ergo mihi aliquem bene psallentem, et adducite eum ad me. (Liber I Samuelis 16, 17)
Et aiebat Philisthæus: Ego exprobravi agminibus Israël hodie: date mihi virum, et ineat mecum singulare certamen. (Liber I Samuelis 17, 10)
Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus sermo iste: dixitque: Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt: quid ei superest, nisi solum regnum? (Liber I Samuelis 18, 8)
Dixitque Saul ad Michol: Quare sic illusisti mihi, et dimisisti inimicum meum ut fugeret? Et respondit Michol ad Saul: Quia ipse locutus est mihi: Dimitte me, alioquin interficiam te. (Liber I Samuelis 19, 17)
Qui dixit ei: Absit, non morieris: neque enim faciet pater meus quidquam grande vel parvum, nisi prius indicaverit mihi: hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo? nequaquam erit istud. (Liber I Samuelis 20, 2)
Et ait Jonathas ad David: Quodcumque dixerit mihi anima tua, faciam tibi. (Liber I Samuelis 20, 4)
Responditque David ad Jonathan: Quis renuntiabit mihi, si quid forte responderit tibi pater tuus dure de me? (Liber I Samuelis 20, 10)
Et si vixero, facies mihi misericordiam Domini: si vero mortuus fuero, (Liber I Samuelis 20, 14)
Mittam quoque et puerum, dicens ei: Vade, et affer mihi sagittas. (Liber I Samuelis 20, 21)