Trouvé 912 Résultats pour: Mei
Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam: satiati sunt pœnis meis. (Liber Iob 16, 11)
Verbosi amici mei: ad Deum stillat oculus meus: (Liber Iob 16, 21)
Spiritus meus attenuabitur ; dies mei breviabuntur: et solum mihi superest sepulchrum. (Liber Iob 17, 1)
Dies mei transierunt ; cogitationes meæ dissipatæ sunt, torquentes cor meum. (Liber Iob 17, 11)
At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis. (Liber Iob 19, 5)
Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me. (Liber Iob 19, 13)
Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei. (Liber Iob 19, 14)
Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei. (Liber Iob 19, 17)
Abominati sunt me quondam consiliarii mei, et quem maxime diligebam, aversatus est me. (Liber Iob 19, 19)
Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me. (Liber Iob 19, 21)
Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini? (Liber Iob 19, 22)
Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? quis mihi det ut exarentur in libro (Liber Iob 19, 23)
