Trouvé 1481 Résultats pour: Mea
Et ero immaculatus cum eo ; et observabo me ab iniquitate mea. (Liber Psalmorum 17, 24)
Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus. (Liber Psalmorum 17, 25)
Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine ; Deus meus, illumina tenebras meas. (Liber Psalmorum 17, 29)
Deus qui præcinxit me virtute, et posuit immaculatam viam meam ; (Liber Psalmorum 17, 33)
qui docet manus meas ad prælium. Et posuisti, ut arcum æreum, brachia mea, (Liber Psalmorum 17, 35)
Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea. (Liber Psalmorum 17, 37)
Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum. (Liber Psalmorum 21, 2)
Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meæ. (Liber Psalmorum 21, 10)
Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. (Liber Psalmorum 21, 15)
Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me. (Liber Psalmorum 21, 16)
Quoniam circumdederunt me canes multi ; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos ; (Liber Psalmorum 21, 17)
dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me. (Liber Psalmorum 21, 18)
