Trouvé 1481 Résultats pour: Mea
Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea. (Liber Iob 29, 19)
Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. (Liber Iob 29, 20)
Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur. (Liber Iob 30, 10)
Dissipaverunt itinera mea ; insidiati sunt mihi, et prævaluerunt: et non fuit qui ferret auxilium. (Liber Iob 30, 13)
Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt. (Liber Iob 30, 14)
Redactus sum in nihilum: abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea. (Liber Iob 30, 15)
Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis. (Liber Iob 30, 16)
Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. (Liber Iob 30, 25)
Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie: prævenerunt me dies afflictionis. (Liber Iob 30, 27)
Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt præ caumate. (Liber Iob 30, 30)
Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium. (Liber Iob 30, 31)
Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat? (Liber Iob 31, 4)
