Trouvé 1119 Résultats pour: Mar
Coronemus nos rosis antequam marcescant ; nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra: (Liber Sapientiae 2, 8)
Et nescierunt sacramenta Dei: neque mercedem speraverunt justitiæ, nec judicaverunt honorem animarum sanctarum. (Liber Sapientiae 2, 22)
Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis ; et incoinquinata, quæ nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum ; (Liber Sapientiae 3, 13)
Et a petrosa ira plenæ mittentur grandines ; excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter. (Liber Sapientiae 5, 23)
Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia: et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quærunt illam. (Liber Sapientiae 6, 13)
Intrans in domum meam, conquiescam cum illa: non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus illius, sed lætitiam et gaudium. (Liber Sapientiae 8, 16)
transtulit illos per mare Rubrum, et transvexit illos per aquam nimiam. (Liber Sapientiae 10, 18)
Inimicos autem illorum demersit in mare, et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo justi tulerunt spolia impiorum, (Liber Sapientiae 10, 19)
et auctores parentes animarum inauxiliatarum, perdere voluisti per manus parentum nostrorum: (Liber Sapientiae 12, 6)
Si enim tantum potuerunt scire ut possent æstimare sæculum, quomodo hujus Dominum non facilius invenerunt? (Liber Sapientiae 13, 9)
Tua autem, Pater, providentia gubernat: quoniam dedisti et in mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam, (Liber Sapientiae 14, 3)
ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiam si sine arte aliquis adeat mare. (Liber Sapientiae 14, 4)