Trouvé 1119 Résultats pour: Mar
Statuimus ergo illis omnes fines Judææ, et tres civitates, Lydan, et Ramathan, quæ additæ sunt Judææ ex Samaria, et omnes confines earum, sequestrari omnibus sacrificantibus in Jerosolymis pro his quæ ab eis prius accipiebat rex per singulos annos, et pro fructibus terræ et pomorum. (Liber I Maccabaeorum 11, 34)
Et alia quæ ad nos pertinebant decimarum et tributorum ex hoc tempore, remittimus eis: et areas salinarum, et coronas, quæ nobis deferebantur, (Liber I Maccabaeorum 11, 35)
Et congregans omnes viros bellatores, acceleravit consummare universos muros Jerusalem, et munivit eam in gyro. (Liber I Maccabaeorum 13, 10)
et his circumposuit columnas magnas: et super columnas arma, ad memoriam æternam: et juxta arma naves sculptas, quæ viderentur ab omnibus navigantibus mare: (Liber I Maccabaeorum 13, 29)
et intraverunt in eam tertia et vigesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo, cum laude, et ramis palmarum, et cinyris, et cymbalis, et nablis, et hymnis, et canticis, quia contritus est inimicus magnus ex Israël. (Liber I Maccabaeorum 13, 51)
Et cum omni gloria sua accepit Joppen in portum, et fecit introitum in insulis maris. (Liber I Maccabaeorum 14, 5)
Et Joppen munivit, quæ erat ad mare, et Gazaram, quæ est in finibus Azoti, in qua hostes antea habitabant: et collocavit illic Judæos, et quæcumque apta erant ad correptionem eorum, posuit in eis. (Liber I Maccabaeorum 14, 34)
Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistolas ab insulis maris Simoni sacerdoti, et principi gentis Judæorum, et universæ genti: (Liber I Maccabaeorum 15, 1)
Et insecutus est eum Antiochus rex, et venit Doram fugiens per maritimam: (Liber I Maccabaeorum 15, 11)
et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt: et vexabant civitatem a terra et mari, et neminem sinebant ingredi vel egredi. (Liber I Maccabaeorum 15, 14)
Et constituit rex Cendebæum ducem maritimum, et exercitum peditum et equitum dedit illi. (Liber I Maccabaeorum 15, 38)
Orationem autem faciebant omnes sacerdotes, dum consummaretur sacrificium, Jonatha inchoante, ceteris autem respondentibus. (Liber II Maccabaeorum 1, 23)