Trouvé 557 Résultats pour: Manus
Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris. (Liber Ecclesiasticus 5, 14)
Non litiges cum homine potente, ne forte incidas in manus illius. (Liber Ecclesiasticus 8, 1)
Multi potentes oppressi sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum. (Liber Ecclesiasticus 11, 6)
Humiliare Deo, et exspecta manus ejus. (Liber Ecclesiasticus 13, 9)
qui requiescit juxta domum illius, et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius, et requiescent in casula illius bona per ævum. (Liber Ecclesiasticus 14, 25)
De stercore boum lapidatus est piger: et omnis qui tetigerit eum excutiet manus. (Liber Ecclesiasticus 22, 2)
Manus debiles et genua dissoluta, mulier quæ non beatificat virum suum. (Liber Ecclesiasticus 25, 32)
Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus humiliant vocem suam: (Liber Ecclesiasticus 29, 5)
Melius est enim ut filii tui te rogent, quam te respicere in manus filiorum tuorum. (Liber Ecclesiasticus 33, 22)
Operatur in disciplina, et quærit requiescere: laxa manus illi, et quærit libertatem. (Liber Ecclesiasticus 33, 26)
Averte a delicto, et dirige manus, et ab omni delicto munda cor tuum. (Liber Ecclesiasticus 38, 10)
Est enim tempus quando in manus illorum incurras: (Liber Ecclesiasticus 38, 13)
