Trouvé 3573 Résultats pour: Man
Per verbum Domini figebant tentoria, et per verbum illius proficiscebantur: erantque in excubiis Domini juxta imperium ejus per manum Moysi. (Liber Numeri 9, 23)
Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum. (Liber Numeri 10, 9)
Moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Moysi. (Liber Numeri 10, 13)
In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur. (Liber Numeri 10, 23)
Anima nostra arida est: nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man. (Liber Numeri 11, 6)
Erat autem man quasi semen coriandri, coloris bdellii. (Liber Numeri 11, 7)
Cumque descenderet nocte super castra ros, descendebat pariter et man. (Liber Numeri 11, 9)
Cui respondit Dominus: Numquid manus Domini invalida est? jam nunc videbis utrum meus sermo opere compleatur. (Liber Numeri 11, 23)
Remanserant autem in castris duo viri, quorum unus vocabatur Eldad, et alter Medad, super quos requievit spiritus. Nam et ipsi descripti fuerant, et non exierant ad tabernaculum. (Liber Numeri 11, 26)
Vocatusque est ille locus, Sepulchra concupiscentiæ: ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat. Egressi autem de Sepulchris concupiscentiæ, venerunt in Haseroth, et manserunt ibi. (Liber Numeri 11, 34)
De tribu Joseph, sceptri Manasse, Gaddi filium Susi. (Liber Numeri 13, 12)
Ascenderuntque ad meridiem, et venerunt in Hebron, ubi erant Achiman et Sisai et Tholmai filii Enac: nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Ægypti condita est. (Liber Numeri 13, 23)