Trouvé 3573 Résultats pour: Man
Omne quod aperit vulvam generis masculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit. (Liber Exodus 34, 19)
Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ : neque residebit mane de victima solemnitatis Phase. (Liber Exodus 34, 25)
Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt. (Liber Exodus 35, 29)
tradidit eis universa donaria filiorum Israël. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat. (Liber Exodus 36, 3)
Hæc sunt instrumenta tabernaculi testimonii, quæ enumerata sunt juxta præceptum Moysi in cæremoniis Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis : (Liber Exodus 38, 21)
Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes, (Liber Exodus 40, 29)
si pendebat desuper, manebant in eodem loco. (Liber Exodus 40, 35)
Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israël per cunctas mansiones suas. (Liber Exodus 40, 36)
ponetque manum super caput hostiæ, et acceptabilis erit, atque in expiationem ejus proficiens. (Liber Leviticus 1, 4)
quam offerens Domino, trades manibus sacerdotis. (Liber Leviticus 2, 8)
Ponetque manum super caput victimæ suæ, quæ immolabitur in introitu tabernaculi testimonii, fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per altaris circuitum. (Liber Leviticus 3, 2)
ponet manum suam super caput victimæ suæ: quæ immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii: fundentque filii Aaron sanguinem ejus per circuitum altaris. (Liber Leviticus 3, 8)