Mosaico decorativo

Trouvé 298 Résultats pour: Malum Tragoedia Poenitentia

  • Numquid et nos inobedientes faciemus omne malum grande hoc ut prævaricemur in Deo nostro, et ducamus uxores peregrinas ? (Liber Nehemiae 13, 27)

  • Et erat hæc in omnibus famosissima, quoniam timebat Dominum valde, nec erat qui loqueretur de illa verbum malum. (Liber Iudith 8, 8)

  • Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, jugulemur, et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur: esset tolerabile malum, et gemens tacerem: nunc autem hostis noster est, cujus crudelitas redundat in regem. (Liber Esther 7, 4)

  • Rex autem iratus surrexit, et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum. Aman quoque surrexit ut rogaret Esther reginam pro anima sua: intellexit enim a rege sibi paratum malum. (Liber Esther 7, 7)

  • Aman enim, filius Amadathi stirpis Agag, hostis et adversarius Judæorum, cogitavit contra eos malum, ut occideret illos atque deleret: et misit phur, quod nostra lingua vertitur in sortem. (Liber Esther 9, 24)

  • Et postea ingressa est Esther ad regem, obsecrans ut conatus ejus litteris regis irriti fierent, et malum quod contra Judæos cogitaverat, reverteretur in caput ejus. Denique et ipsum et filios ejus affixerunt cruci, (Liber Esther 9, 25)

  • Igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites. Condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur. (Liber Iob 2, 11)

  • In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum. (Liber Iob 5, 19)

  • Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua. (Liber Iob 20, 12)

  • Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum: (Liber Iob 31, 29)

  • qui loquitur veritatem in corde suo: qui non egit dolum in lingua sua, nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos. (Liber Psalmorum 14, 3)

  • Tibi soli peccavi, et malum coram te feci ; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. (Liber Psalmorum 50, 6)


"Diante de Deus ajoelhe-se sempre." São Padre Pio de Pietrelcina