Trouvé 624 Résultats pour: Levi De Filiis
Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone, et de Cutha, et de Avah, et de Emath, et de Sepharvaim: et collocavit eos in civitatibus Samariæ pro filiis Israël: qui possederunt Samariam, et habitaverunt in urbibus ejus. (Liber II Regum 17, 24)
Usque in præsentem diem morem sequuntur antiquum: non timent Dominum, neque custodiunt cæremonias ejus, judicia, et legem, et mandatum, quod præceperat Dominus filiis Jacob, quem cognominavit Israël: (Liber II Regum 17, 34)
Sed et de filiis tuis qui egredientur ex te, quos generabis, tollentur, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis. (Liber II Regum 20, 18)
Filii autem Israël: Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon, (Liber I Paralipomenon 2, 1)
omnes hi, filii David absque filiis concubinarum: habueruntque sororem Thamar. (Liber I Paralipomenon 3, 9)
De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti, habentes principes Phalthiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Jesi: (Liber I Paralipomenon 4, 42)
Filii quoque Ruben primogeniti Israël. (Ipse quippe fuit primogenitus ejus: sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israël, et non est ille reputatus in primogenitum. (Liber I Paralipomenon 5, 1)
Filii Levi: Gerson, Caath, et Merari. (Liber I Paralipomenon 6, 1)
Filii ergo Levi: Gersom, Caath, et Merari. (Liber I Paralipomenon 6, 16)
Filii Merari: Moholi et Musi. Hæ autem cognationes Levi secundum familias eorum. (Liber I Paralipomenon 6, 19)
Hi vero sunt qui assistebant cum filiis suis, de filiis Caath, Hemam cantor filius Johel, filii Samuel, (Liber I Paralipomenon 6, 33)
filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israël. (Liber I Paralipomenon 6, 38)