Mosaico decorativo

Trouvé 284 Résultats pour: Legem Vindictae Legis Mosi

  • Digni quidem illi carere luce, et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiebant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari. (Liber Sapientiae 18, 4)

  • Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum, et justitiæ legem in concordia disposuerunt ; similiter et bona et mala recepturos justos, patrum jam decantantes laudes. (Liber Sapientiae 18, 9)

  • Prologus. Multorum nobis et magnorum per legem, et prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, sapientia demonstrata est, in quibus oportet laudare Israël doctrinæ et sapientiæ causa, quia non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. Avus meus Jesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis, et prophetarum, et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, voluit et ipse scribere aliquid horum quæ ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere, et illorum periti facti, magis magisque attendant animo, et confirmentur ad legitimam vitam. Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere in illis, in quibus videmur, sequentes imaginem sapientiæ, deficere in verborum compositione. Nam deficiunt verba hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam: non autem solum hæc, sed et ipsa lex, et prophetæ, ceteraque aliorum librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemæi Evergetis regis, postquam perveni in Ægyptum, et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parvæ neque contemnendæ doctrinæ. Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum: et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quæ ad finem ducunt, librum istum dare, et illis qui volunt animum intendere, et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere. Omnis sapientia a Domino Deo est: et cum illo fuit semper, et est ante ævum. (Liber Ecclesiasticus 1, 1)

  • sapientia, et disciplina, et scientia legis, apud Deum: dilectio, et viæ bonorum, apud ipsum. (Liber Ecclesiasticus 11, 15)

  • Addidit illis disciplinam, et legem vitæ hæreditavit illos. (Liber Ecclesiasticus 17, 9)

  • et da locum timori Altissimi: quia omnis sapientia timor Dei, et in illa timere Deum, et in omni sapientia dispositio legis. (Liber Ecclesiasticus 19, 18)

  • Melior est homo qui minuitur sapientia, et deficiens sensu, in timore, quam qui abundat sensu, et transgreditur legem Altissimi. (Liber Ecclesiasticus 19, 21)

  • Legem mandavit Moyses in præceptis justitiarum, et hæreditatem domui Jacob, et Israël promissiones. (Liber Ecclesiasticus 24, 33)

  • Qui quærit legem replebitur ab ea, et qui insidiose agit scandalizabitur in ea. (Liber Ecclesiasticus 32, 19)

  • Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fidelis complanabitur. (Liber Ecclesiasticus 34, 8)

  • Qui conservat legem multiplicat oblationem. (Liber Ecclesiasticus 35, 1)

  • Væ vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi ! (Liber Ecclesiasticus 41, 11)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina