Trouvé 343 Résultats pour: Legem Moysi
In die autem illo, lectum est in volumine Moysi, audiente populo : et inventum est scriptum in eo, quod non debeant introire Ammonites et Moabites in ecclesiam Dei usque in æternum : (Liber Nehemiae 13, 1)
Factum est autem, cum audissent legem, separaverunt omnem alienigenam ab Israël. (Liber Nehemiae 13, 3)
Hæc et his similia secundum legem Dei puerulus observabat. (Liber Thobis 1, 8)
Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me, ut ista conjungeretur cognationi suæ secundum legem Moysi : et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam. (Liber Thobis 7, 14)
Memores estote Moysi servi Domini, qui Amalec confidentem in virtute sua, et in potentia sua, et in exercitu suo, et in clypeis suis, et in curribus suis, et in equitibus suis, non ferro pugnando, sed precibus sanctis orando dejecit: (Liber Iudith 4, 13)
Si tibi placet, egrediatur edictum a facie tua, et scribatur juxta legem Persarum atque Medorum, quam præteriri illicitum est, ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem, sed regnum illius altera, quæ melior est illa, accipiat. (Liber Esther 1, 19)
Vade, et congrega omnes Judæos quos in Susan repereris, et orate pro me. Non comedatis et non bibatis tribus diebus et tribus noctibus: et ego cum ancillis meis similiter jejunabo, et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens, non vocata, tradensque me morti et periculo. (Liber Esther 4, 16)
Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde tuo. (Liber Iob 22, 22)
Quando ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus: (Liber Iob 28, 26)
Dulcis et rectus Dominus ; propter hoc legem dabit delinquentibus in via. (Liber Psalmorum 24, 8)
Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via quam elegit. (Liber Psalmorum 24, 12)
Legem pone mihi, Domine, in via tua, et dirige me in semitam rectam, propter inimicos meos. (Liber Psalmorum 26, 11)