Trouvé 2028 Résultats pour: Lege Domini
et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini, et quicumque observabat legem Domini, secundum edictum regis trucidabant eum. (Liber I Maccabaeorum 1, 60)
Et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho, ut cogerent eos, qui confugerant in civitatem Modin, immolare, et accendere thura, et a lege Dei discedere. (Liber I Maccabaeorum 2, 15)
Tunc congregata est ad eos synagoga Assidæorum fortis viribus ex Israël, omnis voluntarius in lege: (Liber I Maccabaeorum 2, 42)
Vos ergo filii, confortamini, et viriliter agite in lege: quia in ipsa gloriosi eritis. (Liber I Maccabaeorum 2, 64)
Et elegit sacerdotes sine macula, voluntatem habentes in lege Dei: (Liber I Maccabaeorum 4, 42)
Adaperiat cor vestrum in lege sua, et in præceptis suis, et faciat pacem. (Liber II Maccabaeorum 1, 4)
Et dedit illis legem, ne obliviscerentur præcepta Domini, et non exerrarent mentibus, videntes simulacra aurea et argentea, et ornamenta eorum. (Liber II Maccabaeorum 2, 2)
et tunc Dominus ostendet hæc, et apparebit majestas Domini, et nubes erit, sicut et Moysi manifestabatur, et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo, manifestabat hæc. (Liber II Maccabaeorum 2, 8)
sicut promisit in lege, speramus quod cito nostri miserebitur, et congregabit de sub cælo in locum sanctum. (Liber II Maccabaeorum 2, 18)
Ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum: postea autem fiet socius bonorum, et qui derelictus in ira Dei omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur. (Liber II Maccabaeorum 5, 20)
At Machabæus, congregata multitudine, intolerabilis gentibus efficiebatur: ira enim Domini in misericordiam conversa est. (Liber II Maccabaeorum 8, 5)
humiliatus auxilio Domini ab his quos nullos existimaverat, deposita veste gloriæ, per mediterranea fugiens, solus venit Antiochiam, summam infelicitatem de interitu sui exercitus consecutus. (Liber II Maccabaeorum 8, 35)