Mosaico decorativo

Trouvé 2028 Résultats pour: Lege Domini

  • Non eritis vos qui dimicabitis, sed tantummodo confidenter state, et videbitis auxilium Domini super vos, o Juda et Jerusalem: nolite timere, nec paveatis: cras egrediemini contra eos, et Dominus erit vobiscum. (Liber II Paralipomenon 20, 17)

  • Deditque consilium populo, et statuit cantores Domini ut laudarent eum in turmis suis, et antecederent exercitum, ac voce consona dicerent: Confitemini Domino quoniam in æternum misericordia ejus. (Liber II Paralipomenon 20, 21)

  • Ingressique sunt in Jerusalem cum psalteriis, et citharis, et tubis in domum Domini. (Liber II Paralipomenon 20, 28)

  • Irruit autem pavor Domini super universa regna terrarum cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israël. (Liber II Paralipomenon 20, 29)

  • Ambulavitque in viis regum Israël, sicut egerat domus Achab: filia quippe Achab erat uxor ejus: et fecit malum in conspectu Domini. (Liber II Paralipomenon 21, 6)

  • Fecit igitur malum in conspectu Domini, sicut domus Achab: ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui, in interitum ejus: (Liber II Paralipomenon 22, 4)

  • tertia pars vestrum qui veniunt ad sabbatum, sacerdotum, et Levitarum, et janitorum erit in portis: tertia vero pars ad domum regis: et tertia ad portam quæ appellatur Fundamenti: omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini. (Liber II Paralipomenon 23, 5)

  • Nec quispiam alius ingrediatur domum Domini, nisi sacerdotes, et qui ministrant de Levitis: ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt: et omne reliquum vulgus observet custodias Domini. (Liber II Paralipomenon 23, 6)

  • Deditque Jojada sacerdos centurionibus lanceas, clypeosque et peltas regis David, quas consecraverat in domo Domini. (Liber II Paralipomenon 23, 9)

  • Quod cum audisset Athalia, vocem scilicet currentium atque laudantium regem, ingressa est ad populum in templum Domini. (Liber II Paralipomenon 23, 12)

  • Egressus autem Jojada pontifex ad centuriones et principes exercitus, dixit eis: Educite illam extra septa templi, et interficiatur foris gladio. Præcepitque sacerdos ne occideretur in domo Domini, (Liber II Paralipomenon 23, 14)

  • Pepigit autem Jojada fœdus inter se, universumque populum, et regem, ut esset populus Domini. (Liber II Paralipomenon 23, 16)


"Não queremos aceitar o fato de que o sofrimento é necessário para nossa alma." São Padre Pio de Pietrelcina