Trouvé 591 Résultats pour: Juxta

  • Hic est sermo, quem præcepit Dominus : Colligat unusquisque ex eo quantum sufficit ad vescendum : gomor per singula capita, juxta numerum animarum vestrarum quæ habitant in tabernaculo sic tolletis. (Liber Exodus 16, 16)

  • Et mensi sunt ad mensuram gomor : nec qui plus collegerat, habuit amplius : nec qui minus paraverat, reperit minus : sed singuli juxta id quod edere poterant, congregaverunt. (Liber Exodus 16, 18)

  • Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israël de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo. (Liber Exodus 17, 1)

  • Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus, et uxor ejus ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei. (Liber Exodus 18, 5)

  • Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi. (Liber Exodus 21, 9)

  • Si pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam juxta modum dotis, quam virgines accipere consueverunt. (Liber Exodus 22, 17)

  • juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus. Sicque facietis illud : (Liber Exodus 25, 9)

  • Et eriges tabernaculum juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est. (Liber Exodus 26, 30)

  • sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum. (Liber Exodus 28, 10)

  • Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. (Liber Exodus 28, 15)

  • et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii. (Liber Exodus 29, 11)

  • Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus. (Liber Exodus 29, 12)


“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina