Trouvé 178 Résultats pour: Josue

  • Quibus transgressis, dixit Dominus ad Josue: (Liber Iosue 4, 1)

  • Vocavitque Josue duodecim viros, quos elegerat de filiis Israël, singulos de singulis tribubus, (Liber Iosue 4, 4)

  • Fecerunt ergo filii Israël sicut præcepit eis Josue, portantes de medio Jordanis alveo duodecim lapides, ut Dominus ei imperarat, juxta numerum filiorum Israël, usque ad locum in quo castrametati sunt, ibique posuerunt eos. (Liber Iosue 4, 8)

  • Alios quoque duodecim lapides posuit Josue in medio Jordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam fœderis: et sunt ibi usque in præsentem diem. (Liber Iosue 4, 9)

  • Sacerdotes autem qui portabant arcam, stabant in Jordanis medio, donec omnia complerentur, quæ Josue, ut loqueretur ad populum, præceperat Dominus, et dixerat ei Moyses. Festinavitque populus, et transiit. (Liber Iosue 4, 10)

  • In die illo magnificavit Dominus Josue coram omni Israël, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, dum adviveret. (Liber Iosue 4, 14)

  • Duodecim quoque lapides, quos de Jordanis alveo sumpserant, posuit Josue in Galgalis, (Liber Iosue 4, 20)

  • Eo tempore ait Dominus ad Josue: Fac tibi cultros lapideos, et circumcide secundo filios Israël. (Liber Iosue 5, 2)

  • Horum filii in locum successerunt patrum, et circumcisi sunt a Josue: quia sicut nati fuerant, in præputio erant, nec eos in via aliquis circumciderat. (Liber Iosue 5, 7)

  • Dixitque Dominus ad Josue: Hodie abstuli opprobrium Ægypti a vobis. Vocatumque est nomen loci illius Galgala, usque in præsentem diem. (Liber Iosue 5, 9)

  • Cum autem esset Josue in agro urbis Jericho, levavit oculos, et vidit virum stantem contra se, evaginatum tenentem gladium: perrexitque ad eum, et ait: Noster es, an adversariorum? (Liber Iosue 5, 13)

  • Cecidit Josue pronus in terram, et adorans ait: Quid dominus meus loquitur ad servum suum? (Liber Iosue 5, 15)


“Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só ele nunca nos faltará.” São Padre Pio de Pietrelcina