Trouvé 784 Résultats pour: Jerusalem
et quia diruerunt abominationem, quam ædificaverat super altare quod erat in Jerusalem: et sanctificationem, sicut prius, circumdederunt muris excelsis, sed et Bethsuram civitatem suam. (Liber I Maccabaeorum 6, 7)
Nunc vero reminiscor malorum quæ feci in Jerusalem, unde et abstuli omnia spolia aurea et argentea quæ erant in ea, et misi auferre habitantes Judæam sine causa. (Liber I Maccabaeorum 6, 12)
et ecce applicuerunt hodie ad arcem Jerusalem occupare eam, et munitionem Bethsuram munierunt: (Liber I Maccabaeorum 6, 26)
Castra autem regis ascenderunt contra eos in Jerusalem, et applicuerunt castra regis ad Judæam, et montem Sion. (Liber I Maccabaeorum 6, 48)
Carnes sanctorum tuorum, et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret. (Liber I Maccabaeorum 7, 17)
Et movit Bacchides castra ab Jerusalem, et applicuit in Bethzecha: et misit, et comprehendit multos ex eis qui a se effugerant: et quosdam de populo mactavit, et in puteum magnum projecit. (Liber I Maccabaeorum 7, 19)
Et venit Nicanor in Jerusalem cum exercitu magno, et misit ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis cum dolo, (Liber I Maccabaeorum 7, 27)
Et exiit Nicanor ab Jerusalem, et castra applicuit ad Bethoron: et occurrit illi exercitus Syriæ. (Liber I Maccabaeorum 7, 39)
Et acceperunt spolia eorum in prædam: et caput Nicanoris amputaverunt, et dexteram ejus, quam extenderat superbe, et attulerunt, et suspenderunt contra Jerusalem. (Liber I Maccabaeorum 7, 47)
Et hoc rescriptum est quod rescripserunt in tabulis æreis, et miserunt in Jerusalem, ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis: (Liber I Maccabaeorum 8, 22)
In mense primo anni centesimi et quinquagesimi secundi, applicuerunt exercitum ad Jerusalem: (Liber I Maccabaeorum 9, 3)
Et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri. Et reversi sunt in Jerusalem, (Liber I Maccabaeorum 9, 49)