Trouvé 2834 Résultats pour: Ite
Igitur non ego pecco in te, sed tu contra me male agis, indicens mihi bella non justa. Judicet Dominus arbiter hujus diei inter Israël, et inter filios Ammon. (Liber Iudicum 11, 27)
Judicavit itaque Jephte Galaadites Israël sex annis: et mortuus est, ac sepultus in civitate sua Galaad. (Liber Iudicum 12, 7)
Cui successit Ahialon Zabulonites: et judicavit Israël decem annis: (Liber Iudicum 12, 11)
Post hunc judicavit Israël Abdon filius Illel Pharathonites: (Liber Iudicum 12, 13)
Oravit itaque Manue Dominum, et ait: Obsecro, Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum, et doceat nos quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est. (Liber Iudicum 13, 8)
Cumque ascenderet flamma altaris in cælum, angelus Domini pariter in flamma ascendit. Quod cum vidissent Manue et uxor ejus, proni ceciderunt in terram, (Liber Iudicum 13, 20)
Cumque molesta esset ei, et per multos dies jugiter adhæreret, spatium ad quietem non tribuens, defecit anima ejus, et ad mortem usque lassata est. (Liber Iudicum 16, 16)
Domus autem erat plena virorum ac mulierum, et erant ibi omnes principes Philisthinorum, ac de tecto et solario circiter tria millia utriusque sexus spectantes ludentem Samson. (Liber Iudicum 16, 27)
Et apprehendens ambas columnas quibus innitebatur domus, alteramque earum dextera et alteram læva tenens, (Liber Iudicum 16, 29)
ait: Moriatur anima mea cum Philisthiim. Concussisque fortiter columnis, cecidit domus super omnes principes, et ceteram multitudinem quæ ibi erat: multoque plures interfecit moriens, quam ante vivus occiderat. (Liber Iudicum 16, 30)
Fuit quoque alter adolescens de Bethlehem Juda, ex cognatione ejus: eratque ipse Levites, et habitabat ibi. (Liber Iudicum 17, 7)
Egressusque de civitate Bethlehem, peregrinari voluit ubicumque sibi commodum reperisset. Cumque venisset in montem Ephraim, iter faciens, et declinasset parumper in domum Michæ, (Liber Iudicum 17, 8)
