Trouvé 88 Résultats pour: Iratus
Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram: iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo. (Liber Iob 32, 2)
Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer. (Liber Iob 32, 5)
Postquam autem locutus est Dominus verba hæc ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job. (Liber Iob 42, 7)
Commota est, et contremuit terra ; fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt: quoniam iratus est eis. (Liber Psalmorum 17, 8)
Deus, repulisti nos, et destruxisti nos ; iratus es, et misertus es nobis. (Liber Psalmorum 59, 3)
Intellectus Asaph. Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ? (Liber Psalmorum 73, 1)
Et iratus est furore Dominus in populum suum, et abominatus est hæreditatem suam. (Liber Psalmorum 105, 40)
Ut audivit autem rex Antiochus sermones istos, iratus est animo: et misit, et congregavit exercitum universi regni sui, castra fortia valde: (Liber I Maccabaeorum 3, 27)
Et iratus est rex, ut hæc audivit: et convocavit omnes amicos suos, et principes exercitus sui, et eos qui super equites erant: (Liber I Maccabaeorum 6, 28)
Et iratus contra viros iniquos, qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum, multos ex eis occidit: ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam. (Liber I Maccabaeorum 9, 69)
Et ut audivit, iratus est: et statim venit ad Ptolemaidam, et scripsit Jonathæ ne obsideret arcem, sed occurreret sibi ad colloquium festinato. (Liber I Maccabaeorum 11, 22)
Reversus autem cum ira ad regem, renuntiavit ei verba ista, et gloriam Simonis, et universa quæ vidit, et iratus est rex ira magna. (Liber I Maccabaeorum 15, 36)