Trouvé 464 Résultats pour: Inter
Unde et vos inter ceteros festos dies, hanc habetote diem, et celebrate eam cum omni lætitia, ut et in posterum cognoscatur, (Liber Esther 16, 22)
Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentæ asinæ, ac familia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes orientales. (Liber Iob 1, 3)
Quadam autem die, cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan. (Liber Iob 1, 6)
Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, et starent coram Domino, venisset quoque Satan inter eos, et staret in conspectu ejus, (Liber Iob 2, 1)
Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur. (Liber Iob 8, 17)
Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et cæli non sunt mundi in conspectu ejus. (Liber Iob 15, 15)
Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt. (Liber Iob 24, 11)
qui inter hujuscemodi lætabantur, et esse sub sentibus delicias computabant: (Liber Iob 30, 7)
Judicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius. (Liber Iob 34, 4)
quia addit super peccata sua blasphemiam, inter nos interim constringatur: et tunc ad judicium provocet sermonibus suis Deum. (Liber Iob 34, 37)
Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos. (Liber Iob 36, 14)
Non sunt autem inventæ mulieres speciosæ sicut filiæ Job in universa terra: deditque eis pater suus hæreditatem inter fratres earum. (Liber Iob 42, 15)
