Mosaico decorativo

Trouvé 608 Résultats pour: Illius

  • statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii, et delebis eam ac omnia quæ in illa sunt, usque ad pecora. (Liber Deuteronomii 13, 15)

  • et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis: ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore. (Liber Deuteronomii 14, 23)

  • Cum reperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi, vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui, et transgrediantur pactum illius, (Liber Deuteronomii 17, 2)

  • mittent seniores civitatis illius, et arripient eum de loco effugii, tradentque in manu proximi, cujus sanguis effusus est, et morietur. (Liber Deuteronomii 19, 12)

  • et quam viciniorem ceteris esse perspexerint, seniores civitatis illius tollent vitulam de armento, quæ non traxit jugum, nec terram scidit vomere, (Liber Deuteronomii 21, 3)

  • Et venient majores natu civitatis illius ad interfectum, lavabuntque manus suas super vitulam, quæ in valle percussa est, (Liber Deuteronomii 21, 6)

  • apprehendent eum, et ducent ad seniores civitatis illius, et ad portam judicii, (Liber Deuteronomii 21, 19)

  • apprehendentque senes urbis illius virum, et verberabunt illum, (Liber Deuteronomii 22, 18)

  • ejicient eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis illius, et morietur: quoniam fecit nefas in Israël, ut fornicaretur in domo patris sui: et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 22, 21)

  • educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur: puella, quia non clamavit, cum esset in civitate: vir, quia humiliavit uxorem proximi sui: et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 22, 24)

  • Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam fœditatem: scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo sua. (Liber Deuteronomii 24, 1)

  • et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen ejus ex Israël. (Liber Deuteronomii 25, 6)


"Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar." São Padre Pio de Pietrelcina