Mosaico decorativo

Trouvé 2581 Résultats pour: Ibi

  • ego autem ædificavi domum nomini ejus, ut habitaret ibi in perpetuum. (Liber II Paralipomenon 6, 2)

  • Ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram? si cælum et cæli cælorum non te capiunt, quanto magis domus ista quam ædificavi? (Liber II Paralipomenon 6, 18)

  • Si superatus fuerit populus tuus Israël ab inimicis (peccabunt enim tibi), et conversi egerint pœnitentiam, et obsecraverint nomen tuum, et fuerint deprecati in loco isto, (Liber II Paralipomenon 6, 24)

  • Si autem peccaverint tibi (neque enim est homo qui non peccet), et iratus fueris eis, et tradideris hostibus, et captivos duxerint eos in terram longinquam, vel certe quæ juxta est, (Liber II Paralipomenon 6, 36)

  • Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini: obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum: quia altare æneum quod fecerat, non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes. (Liber II Paralipomenon 7, 7)

  • Elegi enim, et sanctificavi locum istum, ut sit nomen meum ibi in sempiternum, et permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus. (Liber II Paralipomenon 7, 16)

  • Tu quoque si ambulaveris coram me, sicut ambulaverit David pater tuus, et feceris juxta omnia quæ præcepi tibi, et justitias meas judiciaque servaveris: (Liber II Paralipomenon 7, 17)

  • civitates quas dederat Hiram Salomoni, ædificavit, et habitare ibi fecit filios Israël. (Liber II Paralipomenon 8, 2)

  • Pater tuus durissimo jugo nos pressit: tu leviora impera patre tuo, qui nobis imposuit gravem servitutem, et paululum de onere subleva, ut serviamus tibi. (Liber II Paralipomenon 10, 4)

  • Qui dixerunt ei: Si placueris populo huic, et leniveris eos verbis clementibus, servient tibi omni tempore. (Liber II Paralipomenon 10, 7)

  • At illi responderunt ut juvenes, et nutriti cum eo in deliciis, atque dixerunt: Sic loqueris populo qui dixit tibi: Pater tuus aggravavit jugum nostrum, tu subleva: et sic respondebis ei: Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei. (Liber II Paralipomenon 10, 10)

  • Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum, et dæmoniorum, vitulorumque quos fecerat. (Liber II Paralipomenon 11, 15)


"O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito." São Padre Pio de Pietrelcina