Trouvé 2581 Résultats pour: Ibi
Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi? quid operaris? (Evangelium secundum Ioannem 6, 30)
Est scriptum in prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me. (Evangelium secundum Ioannem 6, 45)
Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die. (Evangelium secundum Ioannem 6, 55)
qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. (Evangelium secundum Ioannem 6, 57)
Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitæ æternæ habes: (Evangelium secundum Ioannem 6, 69)
Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi? (Evangelium secundum Ioannem 9, 10)
Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos? (Evangelium secundum Ioannem 9, 26)
et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum. (Evangelium secundum Ioannem 11, 15)
sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. (Evangelium secundum Ioannem 11, 22)
Judæi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi. (Evangelium secundum Ioannem 11, 31)
Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei? (Evangelium secundum Ioannem 11, 40)
Tulerunt ergo lapidem: Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. (Evangelium secundum Ioannem 11, 41)