Trouvé 2581 Résultats pour: Ibi
Et invaluit ad angelum, et confortatus est ; flevit, et rogavit eum. In Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum. (Prophetia Osee 12, 4)
Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum: factura artificum totum est: his ipsi dicunt: Immolate homines, vitulos adorantes. (Prophetia Osee 13, 2)
Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo: bestia agri scindet eos. (Prophetia Osee 13, 8)
Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea. (Prophetia Osee 13, 11)
Expergiscimini, ebrii, et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro. (Prophetia Ioel 1, 5)
Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus: magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum? (Prophetia Ioel 2, 11)
Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. (Prophetia Ioel 2, 31)
congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat ; et disceptabo cum eis ibi super populo meo, et hæreditate mea Israël, quos disperserunt in nationibus, et terram meam diviserunt. (Prophetia Ioel 3, 2)
Erumpite, et venite, omnes gentes de circuitu, et congregamini ; ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos. (Prophetia Ioel 3, 11)
Consurgant, et ascendant gentes in vallem Josaphat, quia ibi sedebo ut judicem omnes gentes in circuitu. (Prophetia Ioel 3, 12)
Et ibit Melchom in captivitatem, ipse et principes ejus simul, dicit Dominus. (Prophetia Amos 1, 15)
Et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam: (Prophetia Amos 2, 14)