Trouvé 2581 Résultats pour: Ibi
Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? et non jucundabitur in bonis suis. (Liber Ecclesiasticus 14, 5)
Qui sibi invidet, nihil est illo nequius: et hæc redditio est malitiæ illius. (Liber Ecclesiasticus 14, 6)
Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi: testamentum enim hujus mundi morte morietur. (Liber Ecclesiasticus 14, 12)
Omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui illud operatur ibit cum illo. (Liber Ecclesiasticus 14, 20)
Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod volueris porrige manum tuam. (Liber Ecclesiasticus 15, 17)
In synagoga peccantium exardebit ignis, et in gente incredibili exardescet ira. (Liber Ecclesiasticus 16, 7)
Unusquisque proximum sibi non angustiabit in æternum: (Liber Ecclesiasticus 16, 28)
non sis incredibilis verbo illius. (Liber Ecclesiasticus 16, 29)
Creavit ex ipso adjutorium simile sibi: consilium, et linguam, et oculos, et aures, et cor dedit illis excogitandi, et disciplina intellectus replevit illos. (Liber Ecclesiasticus 17, 5)
Ante judicium para justitiam tibi, et antequam loquaris, disce. (Liber Ecclesiasticus 18, 19)
Ne fueris mediocris in contentione ex fœnore, et est tibi nihil in sacculo: eris enim invidus vitæ tuæ. (Liber Ecclesiasticus 18, 33)
Amico et inimico noli narrare sensum tuum: et si est tibi delictum, noli denudare: (Liber Ecclesiasticus 19, 8)